- THERAMENES
- THERAMENESAgnonis filius, ex Sterea municipio Atticae, Pandionis tribus, Isocratis praeceptor, Dux et actor scenicus. Huic plura alia attribuuntur; sed duo maxima et inprimis miseranda: Praetorum in Arginusâ adductio, et triginta tyrannorum, eversô populari statu, introductio. Qui quidem dignum vitâ ac moribus exitum sortitus est: nam ab ipsis illis triginta collegis suis sublatus est condemnatore Critiâ: de quo Cicer. l. 1. Tusc. c. 40. Quam me delectat Theramenes, quam elatô animô est. Etsi enim flemus quum legimus, tamen non miser abiliter vir clarus emoritur: qui cum coniectus in carcerem 30. iussu Tyrannorum venenum ut sitiens obbibisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret. Quô sonitu redditô rediens, Propino, inquit, hoc pulchro Critae; qui in eum fuit teterrimus. Graeci enim in conviviis solent nominare, cui poculum tradituri sunt. Haec Cicero. Quidam affirmant, a socis Deorum abstractum ac trucidatum fuisse. Hic, ob mores varios et versipelles, Cothurnus appellatus est, quod utrique parti in Rep. se aequaliter applicavit, utilitatem honestati ac fidei praeferens, nam cothurnus calceamentum viris pariter atque feminis aptari porest. Videtur idem illa tria locô multae decrevisse vel vinciri in ligno, vel bibere cicutam vel pelli in exilium. Quidam existimant, ex Ceo insul. oriundum esse et ob id haud legitimus civis dicitur. Alii notant Theramenem fuisse hominem astutum et temporibus servientem: conflatô inter Chios et Cios bellô utrisque se dabat, quando erat cum Chiis, se Chium; quando vero cum Ciis Cium se dicitabat: cum revera esset Chius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.